venerdì 30 settembre 2016

Fedro

I 15 – L’asino e il padrone

In principatu commutando, saepius
nil praeter domini nomen mutant pauperes.
Id esse verum parva haec fabella indicat.
Asellum in prato timidus pascebat senex.
Is hostium clamore subito territus
suadebat asino fugere ne possent capi.
At ille lentus: "Quaeso, num binas mihi
clitellas impositurum victorem putas?".
Senex negavit. "Ergo quid mea,
cui serviam, clitellas dum portem unicas?".



I 26 – La volpe e la cicogna

Nulli nocendum: si quis vero laeserit,
multandum simili iure fabella admonet.
Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
prior invitasse et illi in patina liquidam
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
«Sua quisque exempla debet aequo animo pati».


I 30 – Le rane e i tori

Humiles laborant ubi potentes dissident.
Rana in palude pugnam taurorum intuens:
«Heu quanta nobis instat pernicies!» ait.
Interrogata ab alia cur hoc diceret,
de principatu cum illi certarent gregis
longeque ab ipsis degerent vitam boves:
«Est statio separata ac diversum genus;
expulsus regno nemoris qui profugerit,
paludis in secreta veniet latibula
et proculcatas obteret duro pede.
Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet».



Nessun commento:

Posta un commento