venerdì 16 novembre 2012

Sallustio: Ritratto di Gaio Mario (struttura)

Sed is sese exercuit
stipendiis faciundis,
non Graeca facundia neque urbanis munditiis
natus et omnem pueritiam Arpini altus,
ubi primum aetas militiae patiens fuit,

ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit.

Ergo factis notus per omnis tribus declaratur
ubi primum tribunatum militarem a populo petit,
plerisque faciem eius ignorantibus


Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit,
semperque in potestatibus eo modo agitabat,
ut haberetur dignus ampliore
quam gerebat.

Tamen is ad id locorum talis vir non audebat
consulatum adpetere
– nam postea ambitione praeceps datus est –

Etiam tum alios magistratus plebs,
consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.

Novos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat,
quin indignus illo honore
et is (honos) quasi pollutus haberetur.

Nessun commento:

Posta un commento