sabato 27 maggio 2017

Quintiliano: Omero maestro di eloquenza [Es. Stato 2013] (struttura)

Sed nunc genera ipsa lectionum,
quae praecipue
convenire
intendentibus
ut oratores fiant,
existimem,
persequar.

Igitur,
ut Aratus
ab Iove incipiendum
putat,
ita nos rite
coepturi ab Homero
videmur.

Hic enim,
quemadmodum dicit ipse
ex Oceano omnium amnium fontiumque cursus initium capere,
omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit.

Hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit.

Idem laetus ac pressus,
iucundus et gravis,
tum copia tum brevitate mirabilis,
nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.

Nam
ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam,
nonne vel nonus liber,
quo
missa ad Achillem
legatio continetur,
vel in primo inter duces illa contentio
vel sententiae
dictae in secundo
omnes litium ac consiliorum explicant artes?

Adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos,
nemo erit tam indoctus,
qui
non in sua potestate hunc auctorem habuisse
fateatur.

Age vero,
non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit
sed constituit?

Nam benevolum auditorem invocatione dearum,
quas
praesidere vatibus
creditum est,
et intentum
proposita rerum magnitudine
et docilem
summa celeriter comprehensa
facit.

Narrare vero
quis brevius
quam qui mortem nuntiat Patrocli,
quis significantius potest
quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit?


Nessun commento:

Posta un commento