mercoledì 25 dicembre 2019

Curzio Rufo: Alessandro sereno prima della battaglia


Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant insolito circa praetorium silentio attoniti: quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur et non somno quiescere, sed pavore marcere credebant. Non tamen quisquam ex custodibus corporis intrare tabernaculum audebat. Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire. Diu Parmenio cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum saepiusque nomine compellatum, cum voce non posset, tactu excitavit. «Multa lux» inquit «est: instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? Nempe excitare vigiles soles.» Ad hunc Alexander: «Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?», signumque pugnae tuba dari iussit.


Nessun commento:

Posta un commento