mercoledì 25 dicembre 2019

Curzio Rufo: Alessandro sereno prima della battaglia (struttura)


Iamque luce orta
duces
ad accipienda imperia
convenerant
insolito circa praetorium silentio attoniti:

quippe alias
accersere ipsos
et interdum morantes castigare
adsueverat,
tunc
ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse
mirabantur

et
non somno quiescere,
sed pavore marcere
credebant.

Non tamen quisquam ex custodibus corporis
intrare tabernaculum
audebat.

Et iam tempus instabat,

nec miles iniussu ducis poterat
aut arma capere
aut in ordines ire.

Diu Parmenio cunctatus,
cibum ut caperent,
ipse pronuntiat.

Iamque
exire
necesse erat:

tunc demum intrat tabernaculum

saepiusque nomine compellatum,
cum voce non posset,
tactu excitavit.

«Multa lux»
inquit
«est:

instructam aciem hostis admovit,
tuus miles adhuc inermis expectat imperium.

Ubi est vigor ille animi tui?

Nempe
excitare vigiles
soles.»

Ad hunc Alexander:

«Credisne
me prius somnum capere potuisse,
quam exonerarem animum sollicitudine,
quae quietem morabatur?»,

signumque pugnae tuba dari
iussit.


Nessun commento:

Posta un commento