Non in
limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus:
pervenĭmus ad solis ortum et
Oceanum.
Nisi obstat ignavia,
inde
victores
perdomito fine terrarum
revertemur
in patriam.
Nolite,
quod pigri agricolae
faciunt,
maturos fructus per
inertiam amittere e manibus.
Maiora
sunt periculis praemia:
dives
eadem et imbellis est regio.
Itaque
non tam ad gloriam vos duco quam ad praedam.
Digni
estis,
qui opes,
quas illud mare
litoribus invehit,
referatis in patriam,
digni,
qui nihil inexpertum,
nihil metu omissum relinquatis.
Per vos
gloriamque vestram,
qua humanum fastigium
exceditis,
perque et
mea in vos et in me vestra merita,
quibus invicem
contendimus,
oro
quaesoque,
ne
humanarum rerum
terminos adeuntem
alumnum commilitonemque
vestrum,
ne dicam regem,
deseratis.
Nessun commento:
Posta un commento