giovedì 14 novembre 2013

Il saggio non è dominato dalla ricchezza (struttura)

Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest,
si uterque habere volumus?


Plurimum:

divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt,
apud stultum in imperio;

sapiens divitiis nihil permittit,
vobis divitiae omnia;

vos,
tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit,
adsuescitis illis
et cohaeretis,
sapiens tunc maxime paupertatem meditatur
cum in mediis divitiis constitit.


Numquam imperator ita paci credit
ut non se praeparet bello
quod indictum est
etiam si non geritur:


vos domus formosa, insolentes,
tamquam nec ardere nec ruere possit,
vos opes,
tamquam periculum omne transcenderint
maioresque sint vobis
quam satis virium habeat fortuna
quibus consumendis,
obstupefaciunt.


Otiosi divitiis luditis
nec providetis illarum periculum,

sicut barbari plerumque
inclusi et ignari machinarum
segnes laborem obsidentium spectant

nec
quo illa pertineant
quae ex longinquo struuntur
intellegunt.


Idem vobis evenit:

marcetis in vestris rebus

nec cogitatis
quot casus undique immineant

iam iamque pretiosa spolia laturi. 

Nessun commento:

Posta un commento