giovedì 14 novembre 2013

Ritratto di Aufidio Basso (struttura)

Bassum Aufidium, virum optimum, vidi
quassum,
aetati obluctantem.


Sed iam plus illum degravat
quam quod possit attolli;


magno senectus et universo pondere incubuit.


Scis
illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse;


diu illud continuit
et concinnavit
ut verius dicam:

subito defecit.


Quemadmodum in nave
quae sentinam trahit
uni rimae aut alteri obsistitur,

ubi coepit
plurimis locis laxari
et cedere,
succurri non potest
navigio dehiscenti,

ita in senili corpore aliquatenus inbecillitas sustineri et fulciri potest.


Ubi tamquam in putri aedificio omnis iunctura diducitur,
et
dum alia excipitur,
alia discinditur,
circumspiciendum est
quomodo exeas.


Bassus tamen noster alacer animo est:


hoc philosophia praestat,
in conspectu mortis hilarem esse
et in quocumque corporis habitu fortem laetumque
nec deficientem
quamvis deficiatur.


Magnus gubernator navigat
et scisso velo

et,
si exarmavit,
tamen reliquias navigii aptat ad cursum.



Hoc facit Bassus noster
et eo animo vultuque finem suum spectat
quo nimis securi putares
alienum spectare.


Nessun commento:

Posta un commento