lunedì 4 novembre 2013

Seneca: Bisogna saper valutare l’impegno delle attività a cui dedicarsi (struttura)

Inspicere autem debebimus primum nosmet ipsos,
deinde ea
quae adgrediemur negotia,
deinde eos
quorum causa
aut cum quibus.


Ante omnia necesse est
se ipsum aestimare,
quia fere plus nobis videmur posse
quam possumus.


Considerandum est
utrum natura tua aptior sit
agendis rebus
an otioso studio contemplationique
et eo inclinandum
quo te vis ingenii feret:

Isocrates Ephorum1 a foro subduxit,
iniecta manu
utiliorem ratus
componendis monumentis historiarum.


Male enim respondent coacta ingenia;

reluctante natura
inritus labor est.


Aestimanda sunt deinde ipsa
quae adgredimur,

et vires nostrae cum rebus comparandae
quas temptaturi sumus.


Debet enim
semper plus esse virium in actore quam in opere:

necesse est
opprimant onera
quae maiora sunt
ferente.


Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia quam fecunda
multumque negotiorum ferunt:


et haec refugienda sunt
ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur,

nec accedendum eo
unde liber regressus non sit;


iis admovenda manus est
quorum finem possis
aut facere aut certe sperare,

relinquenda
quae latius actu procedunt
nec desinunt
ubi proposueris.

1 Eforo di Cuma: allievo di Isocrate che divenne famoso come scrittore di storia


Nessun commento:

Posta un commento