lunedì 4 novembre 2013

Seneca: Bisogna saper valutare l’impegno delle attività a cui dedicarsi

Inspicere autem debebimus primum nosmet ipsos, deinde ea quae adgrediemur negotia, deinde eos quorum causa aut cum quibus. Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse quam possumus. Considerandum est utrum natura tua agendis rebus an otioso studio contemplationique aptior sit, et eo inclinandum quo te vis ingenii feret: Isocrates Ephorum1 iniecta manu a foro subduxit, utiliorem componendis monumentis historiarum ratus. Male enim respondent coacta ingenia; reluctante natura inritus labor est. Aestimanda sunt deinde ipsa quae adgredimur, et vires nostrae cum rebus quas temptaturi sumus comparandae. Debet enim semper plus esse virium in actore quam in opere: necesse est opprimant onera quae ferente maiora sunt. Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia quam fecunda multumque negotiorum ferunt: et haec refugienda sunt ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur, nec accedendum eo unde liber regressus non sit; ||| iis admovenda manus est quorum finem aut facere aut certe sperare possis, relinquenda quae latius actu procedunt nec ubi proposueris desinunt.   

1 Eforo di Cuma: allievo di Isocrate che divenne famoso come scrittore di storia


Nessun commento:

Posta un commento