giovedì 20 aprile 2017

Cicerone: Clemenza e severità [Es. Stato 2009] (struttura)

Nec vero audiendi,
qui
graviter inimicis irascendum
putabunt
idque
magnanimi et fortis viri esse
censebunt;

nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia.

In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi,
quae dicitur,
ne,
si irascamur
aut intempestive accedentibus
aut impudenter rogantibus,
in morositatem inutilem et odiosam incidamus.

Et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia,
ut adhibeatur rei publicae causa severitas,
sine qua administrari civitas non potest.

Omnis autem et animadversio et castigatio debet
contumelia vacare
neque ad eius,
qui punitur aliquem
aut verbis castigat,
sed ad rei publicae utilitatem referri.

Cavendum est etiam,
ne maior poena quam culpa sit,
et ne isdem de causis alii plectantur,
alii ne appellentur quidem.

Prohibenda autem maxime est ira
in puniendo;

numquam enim,
iratus qui accedet ad poenam,
mediocritatem illam tenebit,
quae est inter nimium et parum,
quae placet Peripateticis,
et recte placet,
modo ne laudarent iracundiam
et dicerent
utiliter a natura datam.

Illa vero omnibus in rebus repudianda est
optandumque,
ut ii,
qui praesunt rei publicae,
legum similes sint,
quae non iracundia, sed aequitate ducuntur
ad puniendum.



Nessun commento:

Posta un commento