giovedì 20 aprile 2017

Tacito: Caso e necessità [Es. Stato 2005] (struttura)

Sed mihi
haec ac talia audienti
in incerto iudicium est
fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur.
Quippe sapientissimos veterum
quique sectam eorum aemulantur
diversos reperies,
ac multis insitam opinionem
non initia nostri, non finem, non denique homines dis curae;

ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse.

Contra alii
fatum quidem congruere rebus
putant,
sed non e vagis stellis,
verum apud principia et nexus naturalium causarum;

ac tamen electionem vitae nobis relinquunt,

quam ubi elegeris,
certum imminentium ordinem.

Neque mala vel bona
quae vulgus putet:

multos
qui videantur
conflictari adversis
beatos,
at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos,
si illi gravem fortunam constanter tolerent,
hi prospera inconsulte utantur.

Ceterum plurimis mortalium non eximitur
quin primo cuiusque ortu ventura destinentur,
sed quaedam
secus quam dicta sint
cadere fallaciis
ignara dicentium:

ita corrumpi fidem artis
cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.



Nessun commento:

Posta un commento