Sed
mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et
necessitate immutabili an forte volvantur. Quippe sapientissimos veterum quique
sectam eorum aemulantur diversos reperies, ac multis insitam opinionem non
initia nostri, non finem, non denique homines dis curae; ideo creberrime
tristia in bonos, laeta apud deteriores esse. Contra alii fatum quidem
congruere rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus
naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi
elegeris, certum imminentium ordinem. Neque mala vel bona quae vulgus putet:
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas
per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera
inconsulte utantur. Ceterum plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque
ortu ventura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint cadere fallaciis
ignara dicentium: ita corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua
aetas et nostra tulerit.
Nessun commento:
Posta un commento