mercoledì 2 luglio 2025

Cesare: L’inaffidabilità delle popolazioni galliche [D] (struttura)

 

Caesar,

principibus cuiusque civitatis ad se evocatis,

alias territando,

cum

se scire

quae fierent

denuntiaret,

alias cohortando

magnam partem Galliae in officio tenuit.

 

Tamen Senones,

quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis,

Cavarinum,

quem Caesar apud eos regem constituerat,

interficere publico consilio

conati,

cum ille praesensisset

ac profugisset,

usque ad fines insecuti

regno domoque expulerunt

et,

missis ad Caesarem

satisfaciendi causa

legatis,

cum is

omnem ad se Senatum venire

iussisset,

dicto audientes non fuerunt.

 

Tantum apud homines barbaros valuit

esse aliquos repertos principes

inferendi belli

tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit,

ut praeter Aeduos et Remos,

quos praecipuo semper honore Caesar habuit,

alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide,

alteros pro recentibus Gallici belli officiis,

nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis.

 

Nessun commento:

Posta un commento