mercoledì 2 luglio 2025

Valerio Massimo: Fermezza di un console [D]

 

M. Palicani seditiosissimi hominis pestiferis blanditiis praereptus populi favor consularibus comitiis summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens, cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos debebatur. Nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribunicia, quae temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis inflammaret. In hoc miserando pariter atque erubescendo statu civitatis tantum non manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset interrogaretur, primo respondit non existimare se tantis tenebris offusam esse rem publicam, ut huc indignitatis veniretur. Deinde, cum perseveranter instarent ac dicerent «Age, si ventum fuerit?» «Non renuntiabo» inquit. Quo quidem tam absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur eripuit.

 

Nessun commento:

Posta un commento