Phocion Atheniensis,
accusatus
quod
Piraeum Macedonibus prodiderat,
Athenas deductus est,
ut
ibi de eo legibus fieret iudicium.
Huc
ut perventum est,
cum
propter aetatem pedibus iam non valeret
vehiculoque
portaretur,
magni concursus sunt facti,
cum
alii,
reminiscentes
veteris famae,
aetatis
misererentur,
plurimi
vero ira exacuerentur
propter
proditionis suspicionem
maximeque
quod adversus populi commoda in senectute steterat.
Quare
ne
perorandi quidem
ei data est facultas
et
dicendi causam in iudicio.
Inde
capitis
damnatus
traditus est undecimviris,
quibus
ad
supplicium more Atheniensium publice damnati
tradi
solent.
Hic
cum ad mortem duceretur,
obvius ei fuit Euphiletus,
quo
familiariter usus erat.
Is
cum
lacrimans
dixisset:
«O
quam indigna perpeteris, Phocion!»,
huic ille respondit:
«At
non inopinata;
hunc
enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses».
In hoc tantum fuit odium multitudinis,
ut
nemo liber ausus sit
eum
sepelire.
Itaque a servis sepultus est.
Nessun commento:
Posta un commento