Phocion Atheniensis, accusatus quod Piraeum Macedonibus
prodiderat, Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium. Huc ut
perventum est, cum propter aetatem pedibus iam non valeret vehiculoque
portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii, reminiscentes veteris famae,
aetatis misererentur, plurimi vero ira exacuerentur propter proditionis
suspicionem maximeque quod adversus populi commoda in senectute steterat. Quare
ne perorandi quidem ei data est facultas et dicendi causam in iudicio. Inde
capitis damnatus traditus est undecimviris, quibus ad supplicium more
Atheniensium publice damnati tradi solent. Hic cum ad mortem duceretur, obvius
ei fuit Euphiletus, quo familiariter usus erat. Is cum lacrimans dixisset: «O
quam indigna perpeteris, Phocion!», huic ille respondit: «At non inopinata; hunc
enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses». In hoc tantum fuit
odium multitudinis, ut nemo liber ausus sit eum sepelire. Itaque a servis
sepultus est.
Nessun commento:
Posta un commento