M. Palicani
seditiosissimi hominis
pestiferis blanditiis
praereptus
populi favor consularibus comitiis
summum
dedecus admittere
conabatur
amplissimum
ei deferre imperium
cupiens,
cuius
taeterrimis actis exquisitum potius supplicium
quam
ullus honos
debebatur.
Nec deerat consternatae multitudini furialis fax
tribunicia,
quae
temeritatem eius et ruentem comitaretur
et
languentem actionibus suis inflammaret.
In hoc miserando
pariter atque
erubescendo statu civitatis
tantum non manibus
tribunorum pro rostris Piso conlocatus,
cum
hinc atque illinc ambissent
ac
Palicanum
num
suffragiis
populi consulem creatum
renuntiaturus
esset
interrogaretur,
primo respondit
non
existimare se
tantis
tenebris offusam esse rem publicam,
ut
huc indignitatis veniretur.
Deinde,
cum
perseveranter instarent
ac
dicerent
«Age,
si ventum fuerit?»
«Non renuntiabo» inquit.
Quo
quidem tam absciso responso consulatum Palicano
prius quam illum
adipisceretur
eripuit.
Nessun commento:
Posta un commento