sabato 28 ottobre 2017

Sallustio: Resistenza coraggiosa di pochi audaci (struttura)

Dum apud Zamam sic certatur,
Iugurtha ex inproviso castra hostium cum magna manu invadit;

remissis
qui in praesidio erant
et omnia magis quam proelium expectantibus
portam inrumpit.

At nostri
repentino metu perculsi
sibi quisque pro moribus consulunt;

alii fugere,
alii arma capere;
magna pars volnerati aut occisi.

Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta
memores nominis Romani
grege facto
locum cepere paulo quam alii editiorem,
neque
inde maxuma vi depelli
quiverunt,
sed tela
eminus missa
remittere,
pauci in pluribus minus frustrari;

sin Numidae propius adcessissent,
ibi vero virtutem ostendere
et eos maxuma vi caedere, fundere atque fugare.


Nessun commento:

Posta un commento