sabato 28 ottobre 2017

Sallustio: La vita umana è governata dalla fortuna o dalla virtù? (struttura)

Falso queritur de natura sua genus humanum,
quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.

Nam contra
reputando
neque maius aliud neque praestabilius invenias
magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse.

Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est.

Qui
ubi ad gloriam virtutis via grassatur,
abunde pollens potensque
et clarus est
neque fortuna eget,
quippe quae potest
probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam.

Sin
captus pravis cupidinibus
ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est,
perniciosa lubidine paulisper usus,
ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere,
naturae infirmitas accusatur;

suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.

Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset,
quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt,
neque regerentur
magis quam regerent casus
et eo magnitudinis procederent,
ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.



Nessun commento:

Posta un commento