venerdì 17 novembre 2017

Sallustio: Cause ed effetti della decadenza e della corruzione dei costumi (struttura)

Sed
ubi labore atque iustitia res publica crevit,
reges magni bello domiti,
nationes ferae et populi ingentes vi subacti,
Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit,
cuncta maria terraeque patebant,
fortuna
saevire
ac miscere omnia
coepit.

Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant,
iis otium divitiaeque,
optanda alias,
oneri miseriaeque fuere.

Igitur primo pecuniae,
deinde imperi cupido crevit:

ea quasi materies omnium malorum fuere.

Namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit;

pro his
superbiam,
crudelitatem,
deos neglegere,
omnia venalia habere
edocuit.

Ambitio multos mortalis
falsos fieri
subegit,
aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere,
amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare,
magisque voltum quam ingenium bonum habere.



Nessun commento:

Posta un commento