venerdì 17 novembre 2017

Sallustio: Celebrazione degli antichi costumi (struttura)

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur;

concordia maxuma, minuma avaritia erat;

ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat.

Iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant,
cives cum civibus de virtute certabant.

In suppliciis deorum magnifici,
domi parci,
in amicos fideles erant.

Duabus his artibus,
audacia
in bello,
ubi pax evenerat
aequitate,
seque remque publicam curabant.

Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo,
quod in bello saepius vindicatum est in eos,
qui contra imperium in hostem pugnaverant
quique tardius
revocati
proelio excesserant,
quam qui
signa relinquere
aut
pulsi
loco cedere
ausi erant;

in pace vero
quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant
et
accepta iniuria
ignoscere
quam persequi
malebant.


Nessun commento:

Posta un commento