Postquam divitiae
honori esse
coepere
et eas gloria imperium potentia sequebatur,
hebescere
virtus,
paupertas
probro haberi,
innocentia
pro malevolentia duci
coepit.
Igitur ex divitiis iuventutem luxuria
atque avaritia cum superbia invasere:
rapere consumere,
sua parvi pendere aliena cupere,
pudorem pudicitiam, divina atque
humana promiscua,
nihil pensi neque moderati habere.
Operae pretium est,
quom domos atque villas cognoveris
in urbium modum exaedificatas,
visere templa deorum,
quae nostri maiores religiosissumi mortales fecere.
Verum illi delubra deorum pietate,
domos suas gloria decorabant,
neque victis quicquam praeter iniuriae
licentiam eripiebant.
At hi contra, ignavissumi homines, per
summum scelus omnia ea sociis adimere,
quae fortissumi viri victores reliquerant:
proinde quasi iniuriam facere id demum
esset imperio uti.
Nessun commento:
Posta un commento