sabato 25 novembre 2017

Sallustio: Micipsa manda Giugurta a Numanzia (struttura)

His difficultatibus circumventus
ubi videt
neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem
tam acceptum popularibus,
quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris,
statuit
eum obiectare periculis
et eo modo fortunam temptare.

Igitur bello Numantino Micipsa,
quom populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret,
sperans
vel ostentando virtutem
vel hostium saevitia
facile eum occasurum,
praefecit Numidis,
quos in Hispaniam mittebat.

Sed ea res longe aliter,
ac ratus erat,
evenit.

Nam Iugurtha,
ut erat inpigro atque acri ingenio,
ubi naturam P. Scipionis,
qui tum Romanis imperator erat,
et morem hostium cognovit,
multo labore multaque cura,
praeterea modestissume parendo
et saepe obviam eundo periculis
in tantam claritudinem brevi pervenerat,
ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset.

Ac sane,
quod difficillumum in primis est,
et proelio strenuos erat
et bonus consilio,
quorum
alterum
ex providentia timorem,
alterum
ex audacia temeritatem adferre
plerumque solet.

Igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere,
in amicis habere,
magis magisque eum in dies amplecti,
quippe quoius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.

Huc adcedebat munificentia animi et ingeni sollertia,
quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.


Nessun commento:

Posta un commento