domenica 21 aprile 2019

Livio: Origine della libertà (struttura)


Liberi iam hinc populi Romani res
pace belloque gestas,
annuos magistratus
imperiaque legum potentiora
quam hominum
peragam.

Quae libertas ut laetior esset,
proxumi regis superbia fecerat.

Nam priores ita regnarunt,
ut haud inmerito omnes deinceps conditores partium certe urbis,
quas novas ipsi sedes
ab se auctae
multitudinis addiderunt,
numerentur.

Neque ambigitur,
quin Brutus idem,
qui tantum gloriae
Superbo exacto rege
meruit,
pessimo publico id facturus fuerit,
si
libertatis inmaturae cupidine
priorum regum alicui regnum extorsisset.

Quid enim futurum fuit,
si illa pastorum convenarumque plebs,
transfuga ex suis populis,
sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe inpunitatem adepta,
soluta regio metu,
coepta esset
agitari tribuniciis procellis
et in aliena urbe cum patribus serere certamina,
priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli,
cui longo tempore adsuescitur,
animos eorum consociasset?

Dissipatae res
nondum adultae
discordia forent,
quas fovit tranquilla moderatio imperii
eoque nutriendo
perduxit,
ut bonam frugem libertatis
maturis iam viribus
ferre possent.


Nessun commento:

Posta un commento