martedì 7 luglio 2026

Cesare: Comportamento ostile dei Germani [D] (struttura)

 

Dum haec in conloquio geruntur,

Caesari nuntiatum est

equites Ariovisti propius tumulum accedere

et ad nostros adequitare,

lapides telaque in nostros conicere.

 

Caesar loquendi finem fecit

seque ad suos recepit

suisque imperavit

ne quod omnino telum in hostes reicerent.

 

Nam

etsi

sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore

videbat,

tamen

committendum

non putabat

ut,

pulsis hostibus,

dici posset

eos ab se per fidem in conloquio circumventos.

 

Posteaquam in vulgus militum elatum est,

qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus

omni Gallia Romanis interdixisset

impetumque in nostros eius equites fecissent

eaque res conloquium ut diremisset,

multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.

 

Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit:

 

velle se

de iis rebus

quae inter eos agi coeptae

neque perfectae essent

agere cum eo;

 

uti aut iterum conloquio diem constitueret

aut,

si id minus vellet,

ex suis legatum aliquem ad se mitteret.

 

Conloquendi Caesari causa visa non est,

et eo magis

quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant

quin tela in nostros coicerent.

 

Nessun commento:

Posta un commento