Dum haec
in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum
accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar
loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino
telum in hostes reicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum
equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat ut, pulsis
hostibus, dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos. Posteaquam
in vulgus militum elatum est, qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni
Gallia Romanis interdixisset impetumque in nostros eius equites fecissent eaque
res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius
exercitui iniectum est. Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle
se de iis rebus quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent agere cum eo;
uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis
legatum aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causa visa non est, et eo
magis quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin tela in nostros
coicerent.
Nessun commento:
Posta un commento