mercoledì 8 luglio 2026

Cicerone: Un ladro originale [D] (struttura)

 

Cum esset in aedibus armarium,

in quo sciret

esse nummorum aliquantum et auri,

noctu duos conservos

dormientes

occidit

in piscinamque deiecit;

 

ipse armarii fundum exsecuit

et HS et auri quinque pondo abstulit

uno ex servis puero non grandi conscio.

 

Furto postridie cognito

omnis suspicio in eos servos

qui non comparebant

commovebatur.

 

Cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur,

quaerebant homines

quonam modo fieri potuisset.

 

Quidam ex amicis Sassiae recordatus est

se nuper in auctione quadam vidisse

in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam,

qua illud

potuisse ita circumsecari

videretur.

 

Ne multa,

perquiritur a coactoribus:

 

invenitur ea serrula

ad Stratonem pervenisse.

 

Hoc initio suspicionis orto

et aperte insimulato Stratone,

puer ille conscius pertimuit;

 

rem omnem dominae indicavit;

 

homines in piscina inventi sunt;

 

Strato in vincula coniectus est,

atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.

 

Nessun commento:

Posta un commento