Castris
permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor
superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis
pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda
usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. Id quia naturali ordine
statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse. Itaque quem ad modum,
quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc
senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem,
cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere. Nocte, quam pridie
nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis
militibus Galli sapientia prope divina videri; Macedonas ut triste prodigium,
occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates. Clamor
ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.
Nessun commento:
Posta un commento