Castris permunitis
C.
Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis,
qui praetor superiore
anno fuerat,
consulis permissu ad
contionem militibus vocatis
pronuntiavit,
nocte proxima,
ne quis id pro portento
acciperet,
ab
hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse.
Id
quia naturali ordine
statis temporibus
fiat,
et sciri ante
et praedici posse.
Itaque
quem ad modum,
quia certi solis
lunaeque et ortus et occasus sint,
nunc pleno orbe, nunc
senescentem exiguo cornu fulgere lunam
non mirarentur,
ita ne obscurari quidem,
cum condatur umbra
terrae,
trahere in prodigium
debere.
Nocte,
quam pridie nonas
Septembres insecuta est dies,
edita hora
luna cum defecisset,
Romanis militibus Galli
sapientia prope divina videri;
Macedonas
ut triste prodigium,
occasum regni
perniciemque gentis portendens,
movit
nec aliter vates.
Clamor ululatusque in castris Macedonum fuit,
donec
luna in suam lucem emersit.
Nessun commento:
Posta un commento