CICERO M.
VARRONI S.
Ex iis
litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses
cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex isdem litteris potui
suspicari. In spem tamen venio appropinquare tuum adventum: qui mihi utinam
solacio sit! Etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam
non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse
aliqua re iuvare; scito enim me, posteaquam in urbem venerim, redisse cum
veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum
usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar
enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem,
praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in
consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me
dicunt fuisse. Quamobrem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si
te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile transiturum.
Nessun commento:
Posta un commento