CICERO M.
VARRONI S.
Ex iis
litteris,
quas Atticus
a te missas
mihi legit,
quid ageres
et ubi esses
cognovi;
quando autem te visuri
essemus,
nihil
sane ex isdem litteris potui suspicari.
In spem
tamen venio
appropinquare tuum
adventum:
qui mihi
utinam solacio sit!
Etsi tot tantisque rebus urgemur,
ut nullam adlevationem
quisquam non stultissimus sperare debeat;
sed tamen aut tu potes me aut ego te
fortasse aliqua re
iuvare;
scito
enim
me,
posteaquam in urbem
venerim,
redisse cum veteribus
amicis,
id est cum libris
nostris,
in gratiam;
etsi non
idcirco eorum usum dimiseram,
quod
iis suscenserem,
sed
quod eorum me subpudebat;
videbar enim mihi,
cum
me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem,
praeceptis
illorum non satis paruisse.
Ignoscunt mihi,
revocant in consuetudinem pristinam
teque,
quod
in eo permanseris,
sapientiorem
quam me
dicunt
fuisse.
Quamobrem,
quoniam
placatis iis utor,
videor
sperare
debere,
si
te viderim,
et
ea,
quae
premant,
et ea,
quae impendeant,
me facile transiturum.
Nessun commento:
Posta un commento