venerdì 7 ottobre 2016

Gratuità del beneficio (Seneca) - struttura

Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae
quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto:
palam,
quae gloriosum est
consequi:
militaria dona
aut honores
et quidquid aliud notitia pulchrius fit.

Rursus,
quae non producunt
nec honestiorem faciunt,
sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae,
tacite danda sunt:
ut nota sint solis,
quibus prosunt.

Interdum etiam ipse,
qui iuvatur,
fallendus est,
ut habeat
nec sciat
a quo acceperit.

Aiunt
Arcesilan
amico pauperi
et paupertatem suam dissimulanti,
aegro autem
et ne hoc quidem confitenti
deesse sibi in sumptum ad necessarios usus,
clam succurrendum
iudicasse;

pulvino eius ignorantis sacculum subiecit,
ut homo inutiliter verecundus,
quod desiderabat,
inveniret
potius quam acciperet.

“Quid ergo?
Ille nesciet,
a quo acceperit?”

Primum nesciat,
si hoc ipsum beneficii pars est;

deinde multa alia faciam,
multa tribuam,
per quae intellegat et illius auctorem.

Denique ille nesciet
accepisse se;
ego sciam
me dedisse.

“Parum est”
inquis.

Parum,
si cogitas
foenerare;

sed
si dare,
quo genere accipienti maxime profuturum erit,
dabis.

Contentus eris
te teste;

alioqui delectat
non bene facere
sed videri
bene fecisse.



Nessun commento:

Posta un commento