venerdì 7 ottobre 2016

Gratuità del beneficio (Seneca)

Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto: palam, quae consequi gloriosum est: militaria dona aut honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit. Rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt: ut nota sint solis, quibus prosunt. Interdum etiam ipse, qui iuvatur, fallendus est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse; pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet. “Quid ergo? Ille nesciet, a quo acceperit?” Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem. Denique ille nesciet accepisse se; ego sciam me dedisse. “Parum est” inquis. Parum, si foenerare cogitas; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse.

Nessun commento:

Posta un commento