venerdì 28 ottobre 2016

Florilegio senecano

Caram te, vita, beneficio mortis habeo. (Cons. ad Marciam 20,3)
Vita, si uti scias, longa est. (De brev. vitae 2,1)
Non exiguum temporis habemus, sed multum perdimus.  (De brev. vitae 1,3)
Non accipimus brevem vitam, sed facimus. (De brev. vitae 1,4)
De virtute, non de me loquor. (De vita beata 18,1)

dalle Epistulae morales ad Lucilium
Philosophiae servias oportet ut tibi contingat vera libertas. (VIII 7,4)
Quod verum est meum est. (XII 11,2)
Cotidie morimur.  (XXIV 20,1)
Malo te legas quam epistulam meam.  (XXIV 21,5)
Vitetur … libido moriendi.  (XXIV 25,3)
Nihil novi facio, nihil novi video: fit aliquando et huius rei nausia.  (XXIV 26,9)
Multi sunt qui non acerbum iudicent vivere sed supervacuum. (XXIV 26,10)
Nihil ex his quae habemus necessarium est. Ad legem naturae  revertamur … panem et aquam natura desiderat. (XXV 4,2)
Omnia nobis mala solitudo persuadet. (XXV 6,1)
Cum iam profeceris tantum ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum. (XXV 6,2)
Qui mori didicit servire dedidicit. (XXVI 10,2)
Non sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est.  (XXVIII 4,6)
Patet omnibus veritas. (XXXIII 11,4)
Plus significas quam loqueris. (LIX 5,4)
Me prius scrutor, deinde hunc mundum. (LXV 15,5)



Nessun commento:

Posta un commento