venerdì 7 ottobre 2016

Come si educano i giovani (Seneca) - struttura

Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est:
audiat verum.

Et timeat interim,
vereatur semper,
maioribus adsurgat.

Nihil per iracundiam exoret:

quod flenti negatum fuerit,
quieto offeratur.

Et divitias parentium in conspectu habeat, non in usu.

Exprobrentur illi perperam facta.

Pertinebit ad rem
praeceptores paedagogosque pueris placidos dari:

proximis adplicatur omne
quod tenerum est
et in eorum similitudinem crescit;

nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores.

Apud Platonem educatus
puer
cum
ad parentes relatus
vociferantem videret patrem:

“Numquam”
inquit
“hoc apud Platonem vidi.”

Non dubito
quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.

Tenuis ante omnia victus sit
et non pretiosa vestis
et similis cultus cum aequalibus;

non irascetur
aliquem sibi comparari
quem ab initio multis parem feceris.


Nessun commento:

Posta un commento