Sub idem
fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia
hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul maeror patres
misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira
in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis
esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam
consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum nec
rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et
Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum
Gallis tumultuatum verius quam belligeratum. Poenum hostem veteranum, trium et
viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci
acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis Hiberum transire;
trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum avidas semper armorum
Gallicas gentes: cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus
Romanis esse.
Nessun commento:
Posta un commento