giovedì 17 giugno 2021

Livio: Dopo la caduta di Sagunto (struttura)

 

Sub idem fere tempus et legati,

qui redierant ab Carthagine,

Romam rettulerunt

omnia hostilia esse,

et Sagunti excidium nuntiatum est;

 

tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit,

velut si iam ad portas hostis esset,

ut

tot uno tempore motibus turbati

animi trepidarent

magis quam consulerent:

 

nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum

nec rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque imbellem.

 

Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse

magis quam exercuisse Romana arma,

et cum Gallis tumultuatum verius

quam belligeratum.

 

Poenum

hostem veteranum,

trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem,

duci acerrimo adsuetum,

recentem ab excidio opulentissimae urbis

Hiberum transire;

 

trahere secum tot excitos Hispanorum populos;

 

conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes:

 

cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

 

Nessun commento:

Posta un commento