giovedì 17 giugno 2021

Livio: I Volsci sono esortati alla guerra

«Ut omnia» inquit (Attius Tullius) «obliviscamini alia, veteres populi Romani iniurias, cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisēre? An non sensistis triumphatum hodie de vobis esse? Vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis spectaculo abeuntes fuisse? Vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos, qui audivēre vocem praeconis? Quid (eos), qui nos videre abeuntes, quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis? Nisi aliquod profecto nefas esse quo, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos ab piorum coetu concilioque abigi. Quid deinde? Illud non succurrit, vivere nos, quod maturaverimus proficisci? Si hoc profectio et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum vobis indictum est, magno eorum malo, qui indixere, si viri estis».

 

Nessun commento:

Posta un commento