Quanta autem vis
amicitiae sit
ex
hoc intellegi maxime potest,
quod ex infinita
societate generis humani,
quam conciliavit ipsa
natura,
ita contracta res est
et adducta in angustum,
ut omnis caritas aut
inter duos aut inter paucos iungeretur.
Est
enim amicitia nihil aliud
nisi omnium divinarum
humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio,
qua quidem haud scio
an,
excepta sapientia,
nihil melius homini sit
a dis immortalibus datum.
Divitias
alii praeponunt,
bonam
alii valetudinem,
alii
potentiam,
alii
honores,
multi
etiam voluptates.
Beluarum
hoc quidem extremum,
illa
autem superiora caduca et incerta,
posita non tam in
consiliis nostris
quam in fortunae
temeritate.
Qui autem in virtute
summum bonum ponunt,
praeclare
illi quidem,
sed
haec ipsa virtus amicitiam et gignit
et
continet,
nec
amicitia potest
sine virtute esse ullo
pacto.
Iam
virtutem ex consuetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur
nec
eam,
ut quidam docti,
verborum
magnificentia metiamur
virosque
bonos eos,
qui habentur,
numeremus,
Paulos, Catones, Gallos,
Scipiones Philos.
His
communis vita contenta est,
eos
autem omittamus,
qui omnino nusquam
reperiuntur.
Nessun commento:
Posta un commento