martedì 7 luglio 2020

Cicerone -De amicitia- Il discorso di Lelio [parte V] (struttura)


Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet,
quantas vix queo
dicere.

Principio qui potest esse «vita vitalis»,
ut ait Ennius,
quae non in amici mutua benevolentia conquiescit?

Quid dulcius
quam habere
quicum omnia audeas
sic loqui
ut tecum?

Qui esset tantus fructus in prosperis rebus,
nisi haberes
qui illis aeque ac tu ipse gauderet?

Adversas vero ferre
difficile esset
sine eo,
qui illas gravius etiam quam tu ferret.

Denique ceterae res,
quae expetuntur,
opportunae sunt singulae rebus fere singulis:
divitiae,
ut utare;
opes,
ut colare;
honores,
ut laudere;
voluptates,
ut gaudeas;
valetudo,
ut dolore careas
et muneribus fungare corporis.

Amicitia res plurimas continet.

Quoquo te verteris,
praesto est,
nullo loco excluditur,
numquam intempestiva,
numquam molesta est.

Itaque non aqua, non igni,
ut aiunt,
pluribus locis utimur quam amicitia.

Neque ego nunc de vulgari aut de mediocri,
quae tamen ipsa et delectat
et prodest,
sed de vera et perfecta loquor,
qualis eorum,
qui pauci nominantur,
fuit.

Nam et secundas res splendidiores facit amicitia,
et adversas,
partiens
communicansque,
leviores.


Nessun commento:

Posta un commento