martedì 7 luglio 2020

Cicerone -De amicitia- Il discorso di Lelio [parte II] (struttura)


Sed hoc primum sentio,
nisi in bonis
amicitiam esse non posse.

Neque id ad vivum reseco,
ut illi,
qui haec subtilius disserunt,
fortasse vere,
sed ad communem utilitatem parum.

Negant enim
quemquam esse virum bonum
nisi sapientem.

Sit ita sane.

Sed eam sapientiam interpretantur,
quam adhuc mortalis nemo est consecutus;

nos autem ea
quae sunt in usu vitaque communi,
non ea
quae finguntur
aut optantur,
spectare debemus.

Numquam ego dicam
C. Fabricium, M'. Curium, Ti. Coruncanium,
quos sapientes nostri maiores iudicabant,
ad istorum normam fuisse sapientes.

Quare sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum,
concedant
ut viri boni fuerint.

Ne id quidem facient;

negabunt
id
nisi sapienti
posse concedi.


Nessun commento:

Posta un commento