[22]
Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo
dicere. Principio qui potest esse «vita vitalis», ut ait Ennius, quae non in
amici mutua benevolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia
audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi
haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile
esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res,
quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis: divitiae, ut
utare; opes, ut colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut
dolore careas et muneribus fungare corporis. Amicitia res plurimas continet.
Quoquo te verteris, praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva,
numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur
quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et
delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci
nominantur, fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et
adversas, partiens communicansque, leviores.
Nessun commento:
Posta un commento