Utinam P.
Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul, dictator esset potius quam
hoc spectaculum viderem! O di immortales! Fortem et a vobis, iudices,
conservandum virum! «Minime, minime», inquit, «immo vero poenas ille debitas
luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas». Hicine vir patriae
natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? Huius vos
animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse
patiemini? Hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet quem omnes urbes
expulsum a vobis ad se vocabunt? O terram illam beatam quae hunc virum
exceperit, hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! Sed finis sit; neque
enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis,
id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime
comprobabit qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum
quemque delegit.
Nessun commento:
Posta un commento