Nondum
certa Romanis victoria erat;
alia
in campum degressis
supererat
moles.
Namque multitudo Gallorum,
sensum
omnem talis damni exsuperans,
velut nova rursus
exoriente acie,
integrum militem adversus victorem hostem ciebat;
stetitque
suppresso impetu
Romanus,
et quia iterum fessis
subeunda dimicatio erat,
et quod consul,
dum inter primores
incautus agitat,
laevo umero matari
prope traiecto,
cesserat parumper ex
acie.
Iamque
omissa cunctando victoria erat,
cum consul,
vulnere alligato,
revectus ad prima signa
“Quid stas, miles?”
inquit,
“Non cum
Latino Sabinoque hoste res est,
quem
victum
armis
socium
ex hoste facias;
in beluas strinximus ferrum;
hauriendus aut dandus est sanguis.
Propulistis
a castris,
supina
valle praecipites egistis,
stratis corporibus hostium superstatis;
complete eadem strage campos,
qua
montes replestis.
Nolite expectare,
dum
stantes vos fugiant;
inferenda sunt signa
et vadendum in hostem”.
His adhortationibus
iterum coorti
milites
Romani pellunt loco primos manipulos Gallorum;
cuneis
deinde in medium agmen perrumpunt.
Nessun commento:
Posta un commento