lunedì 29 giugno 2026

Giustino: Sconfitta dei Cartaginesi [D] (struttura)

 

Cum inter cetera mala etiam peste Karthaginienses laborarent,

cruenta sacrorum religione et scelere pro remedio usi sunt;

 

quippe homines ut victimas immolabant

et inpuberes,

quae aetas etiam hostium misericordiam provocat,

aris admovebant,

pacem deorum sanguine eorum exposcentes,

pro quorum vita dii rogari maxime solent.

 

Itaque

adversis tanto scelere numinibus,

cum in Sicilia diu feliciter dimicassent,

translato in Sardiniam bello,

amissa maiore exercitus parte,

gravi proelio victi sunt;

 

propter quod ducem suum Malchum,

cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant

et adversus Afros magnas res gesserant,

cum parte exercitus,

quae superfuerat,

exulare iusserunt.

 

Quam rem aegre ferentes,

milites legatos Karthaginem mittunt,

qui reditum primo veniamque infelicis militiae petant,

tum denuntient,

quod precibus nequeant,

armis se consecuturos.

 

Cum et preces et minae legatorum spretae essent,

interiectis diebus

conscensis navibus

armati ad urbem veniunt,

ubi deos hominesque testati,

se

non expugnatum,

sed reciperatum patriam

venire,

ostensurosque civibus suis

non virtutem sibi priore bello,

sed fortunam defuisse.

 

Nessun commento:

Posta un commento