Nondum
certa Romanis victoria erat; alia in campum degressis supererat moles. Namque multitudo
Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente
acie, integrum militem adversus victorem hostem ciebat; stetitque suppresso
impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul,
dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto, cesserat
parumper ex acie. Iamque omissa cunctando victoria erat, cum consul, vulnere
alligato, revectus ad prima signa “Quid stas, miles?” inquit, “Non cum Latino
Sabinoque hoste res est, quem victum armis socium ex hoste facias; in beluas
strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. Propulistis a castris,
supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; complete
eadem strage campos, qua montes replestis. Nolite expectare, dum stantes vos
fugiant; inferenda sunt signa et vadendum in hostem”. His adhortationibus
iterum coorti milites Romani pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde
in medium agmen perrumpunt.
Nessun commento:
Posta un commento