Cum inter cetera mala etiam peste Karthaginienses laborarent,
cruenta sacrorum religione et scelere pro remedio usi sunt; quippe homines ut
victimas immolabant et inpuberes, quae aetas etiam hostium misericordiam
provocat, aris admovebant, pacem deorum sanguine eorum exposcentes, pro quorum
vita dii rogari maxime solent. Itaque adversis tanto scelere numinibus, cum in
Sicilia diu feliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello, amissa maiore
exercitus parte, gravi proelio victi sunt; propter quod ducem suum Malchum,
cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant et adversus Afros magnas res
gesserant, cum parte exercitus, quae superfuerat, exulare iusserunt. Quam rem
aegre ferentes, milites legatos Karthaginem mittunt, qui reditum primo
veniamque infelicis militiae petant, tum denuntient, quod precibus nequeant,
armis se consecuturos. Cum
et preces et minae legatorum spretae essent, interiectis diebus conscensis
navibus armati ad urbem veniunt, ubi deos hominesque testati, non se
expugnatum, sed reciperatum patriam venire, ostensurosque civibus suis non
virtutem sibi priore bello, sed fortunam defuisse.
Nessun commento:
Posta un commento