Utinam P.
Clodius non modo viveret
sed etiam praetor, consul, dictator esset
potius
quam hoc spectaculum viderem!
O di
immortales!
Fortem
et a vobis, iudices,
conservandum
virum!
«Minime,
minime»,
inquit,
«immo
vero poenas ille debitas luerit:
nos
subeamus,
si ita necesse est,
non
debitas».
Hicine
vir
patriae natus
usquam
nisi in patria morietur,
aut,
si forte,
pro
patria?
Huius vos
animi monumenta retinebitis,
corporis in Italia
nullum sepulcrum esse
patiemini?
Hunc sua
quisquam sententia ex hac urbe expellet
quem
omnes urbes
expulsum
a vobis
ad se vocabunt?
O terram
illam beatam
quae hunc virum
exceperit,
hanc
ingratam
si eiecerit,
miseram
si amiserit!
Sed finis
sit;
neque
enim prae lacrimis iam loqui possumus,
et hic
se
lacrimis defendi
vetat.
Vos oro obtestorque, iudices,
ut
in
sententiis ferendis,
quod
sentietis,
id
audeatis.
Vestram virtutem, iustitiam, fidem,
mihi credite,
is maxime
comprobabit
qui
in
iudicibus legendis
optimum
et sapientissimum et fortissimum quemque delegit.
Nessun commento:
Posta un commento