mercoledì 10 luglio 2019

Virgilio, Eneide (I 1-33): Enea, l’eroe designato dal fato [I parte] (struttura)


Arma virumque cano,
qui primus ab oris Troiae Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora,
multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;

multa quoque et bello passus,
dum conderet urbem,
inferretque deos Latio,
genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora,
quo numine laeso,
quidve dolens,
regina deum impulerit
tot volvere casus insignem pietate virum,
tot adire labores.

Tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit,
Tyrii tenuere coloni,
Karthago,
Italiam contra Tiberinaque longe ostia,
dives opum
studiisque asperrima belli;

quam Iuno fertur
terris magis omnibus unam coluisse
posthabita Samo;

hic illius arma,
hic currus fuit;

dea
hoc regnum gentibus esse,
si qua fata sinant,
iam tum tenditque
fovetque.


Nessun commento:

Posta un commento